- MARCOMANNI
- MARCOMANNIGermaniae populi Hercyniae silvae accolae, qui hodie Moravi dicuntur. Hi Ariovistô duce Rhenum transgressi magnâ suorum strage a Caesare superati fuêre. Mercher veteribus, hodie Mercher, idque a Marcâ, hoc est, limite; eo quod fluvius inde nomen trahens Pannonios a Noricis separat. Ptol. eos, apud Gabritam, Germaniae silvam, ponit ultra Danubium ac e regiene Pannoniae superioris. Vitiose a Silio vocantur Marcomani. Cluver. intra Rhenum, Danubium et Nicrum illos locat, unde in Bohemiam, cum Sadusianis et Harudis transgressi. Contra Romanos saepe rebelles, inprimis sub Marco Antonino tumultuati sunt. Vide Dion. Velleium. Iul. Capitolin Conversi funt ab Ambrosio A. C. 396. Claudian. de laud. Stiliconis l. 1.Marcomanes sensuque docet: quorum alter HetruscumPertulit exilium.Ubi tamen alii Marcomeres Sonnoque legunt, ut sint nomina virorum propria. Eosdem stat. l. 3. Sylv. carm. 3. Marcomades vocat:Quae modo Marcomades, post horrida bella, vagosqueSauromatas.Sansoni, Brietio, ubi bohemia propria hodie. Horum regia suit Marobodum. Coeterum, de migratione eorum cum Zuadis in Valeriam, de Marcomannis sive Suevis et Gohonibus, inter Marum et Cusum fluv. de eorundem expeditione in Italiam, it. in Noricum et Rhetiam II. cum Nariscis et Hermunduris, B. Rhenanus plurbus agit Rerum Germ. l. 1. passim, ad quem Notas vide Cl. Ottonis ICti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.